- AMOMUS
- AMOMUSGraece Α῎μωμος, in Liturgicis aliisque huius gentis libris frequenter vocatur Psalmus 118. Hebraeis 119. quia eius initim est, Μακάριοι οἱ ἀμωμοι εν ὁδῷ, Beati sunt inculpati in via. Canebatur is in Sancto Sabbatho: in solenmtatibus vero Dominicis, si quidem in Sabbathum inciderent, canebatur, uti habet Nicephorus Constantinopolitan. can. 22. solusque, ob prolixitatem, ob quam μέγας per excellentiam dictus est Palladio Histor. Lausiacae. c. 39. integrum κάθισμα absolvens, in tria Tmemata seu ςτάτεις dividebatur, additô unicuique hymno, Δόξα πατρὶ καὶ υἱῷ etc. Vide Io. Meursium Glossar et Suicerum Thes. Eccl.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.